# Opera omnia 1225.1-4

Ficino, Opera omnia, 1225.1 to 1225.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1225.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1225.1

Cap. XIX. Estatur & hoc Platonis ratio, quam ex Phędone, Repub. Timaeo. Epistolisque colligitur. Diuersitas potentiarum diuersitatem indicat obiectorum: Sed aliud sensus est, aliud intellectus, aliud ergo sensibile, intelligibile aliud. & sicut praestat intellectus sensui, ita sensibili intelligibile pręstat. Est autem sensibile per se aliquid, quare & per se aliquid est intelligibile. Illud uerò est uniuersalis aliqua species, semper enim uniuersalis ratio intelligitur. Extant ergo intelligibiles communesque rerum species, quas ideas uocamus. Adde quod formas rerum uidemus in materia, contrarijs quodammodo mixtas, circulum recto, ęqualitatem inaequalitati, similitudinem dissimilitudini, pulchritudinem tum pitudini, bonum imperfectiori potentiae, & alias in alijs, ut in elementis apparet formas esse confu sas. Nullum ergo istorum uerè est quod dicitur, & quaeque forma in materia perfectionem suam, amittit. Nam cùm passiuae potentiae sit impressa, uim actus omnino non retinet. Corpora quin etiam sub tem pore sunt, & in loco omnia, & ex materia constant ac forma. Quia sub tempore sunt, tempore mensuran tur. Quare conditioni temporis, corporis cuiusque conditione correspondet. Tempus autem ista fluit iugiter, ut aliud sempersine momento alter momento succedat. Semper ergo in corpore alia qualitas, aliam momentis singulis subsequitur, quare in singulis quaeque qualitas incipit, simul desinit, quod incipit nondum est, quod definit non est amplius, nunquam ergo uerè sunt istorum corporum qualitates. Ac siqui aliam stare aliquod tempus dixerit, eum statim interrogabimus, nunquid par in ea uis est in temporis illius fine atque principio, si parstabit tantundem, de sequenti tempore quaeram quoque similiter. Et semper tantundem stabit si uim retinebit aequalem, stare autem semper corpora falsum est, quare interrogatus ille respondere cogetur, non parem esse in ea qualitatis uim in temporis illius fine. Vnde patebit non stetisse eam cùm partem uirtutis amiserit. Ergo ne minimum quidem tempus affe ctiones corporum permanent. Quotiens ergo aliquo demonstrato, ut Heraclitus & Timaeus inquit, hoc est, dicit, mentiris utique, nam te loquente mutatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
