# Opera omnia 1225

Ficino, Opera omnia, Cap. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1225

Causa igitur mundi, ipso sui esse omnia facit, ergo & à sui substantia, quod uerò sua agit substantia, illud primò est quicquid secundo est id quod ifficitur, & quod primo est, dat ei quod est secundò, ut ignis & alteri caliditatem dat, & ipse est calidus. Anima uitam dat corpori, & habet ipsa uitam. Causa itaque mundi cum ipso esse agat mundum, primò est quicquid, secundò est mundus. Si ergo mundus est omniformium specierum complexio, ut Plato in Timaeo, & Mercurius inquit, omnes hae primo in mundi inerunt autore. Eadem enim causa solem procreat, lunam, equum, hominem & caeteras in mundo formas Haec ergo omnia primò sunt in opifice mundi. Ali us sol & praestantior, quàm qui uidetur, homo alius, & nobilior, & reliqua omnia. Confirmatio superiorum, & quod super formas non ueras, sunt uerae formae, id est, ideae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
