# Opera omnia 1226.4-7

Ficino, Opera omnia, 1226.4 to 1226.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1226.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1226.4

Proinde attende cunctos homines, sicut in apparentibus accidentibus homini proprijs conueniunt inter se, differuntque à brutis, sic habere in se unam communemque accidentium eorundem originem, naturam scilicet illis communem à brutis differentem. Communis haec natura realis est realium efsectuum causa, & uera unaque cessante etiam mentis discursione. Neque te turbet, quod diuisa uidetur posterioribus accidentibus. Quod enim posterius & superfluum & mutabile est non aufert priorem illam unamque naturę communitarem. Nam cum flammam unam in duas diuiseris, flammulas ignitas sicut erat una, ita re stat una: Non enim ip sam attigit diuisio, quae dimensionis passio est. Ignitas uerò, ut Auicenna putat, antecedit dimensionem, licet praesenria eius accidentia dimensionem sequantur, uel saltem ignitas non dimensioni propriè haeret sed materiae. Adde quod post diuisionem tàm idea, quae in natura est, quàm seminarium quod est in materia igneitate hic & ibi continuat. Mitto quod species de indiuiduis praedicantur prędicatione reali. Item quod naturalis scientia est de rebus non indiuiduis, sed speciebus. Praeterea omnia suam uim propagare nituntur. Ideò quoad possunt eam exhauriunt generando, generantque seipsa in seipsis primùm Extra se deinde seipsa. Elementa ex uirtute, propriae speciei, proprias in se qualitates gignunt ex calore in uirtute, actu calor in igni. Ex frigiditate in uirtute, actu frigus in aquae. Quod apparet si quis aquam igne calefactam in aëre temperato posuerit, aquam ad solitam se ipsa redibit frigiditatem. Nec aër eam dabit, nam intensius erit in aqua quàm aëre illo frigus, sed in aquae potentia frigus remoto contrarij sui impedimento, solitam suam in seipso gignit prolem scilicet frigus in actu, & planta quaeque adulta ex integra naturae foecunditate seipsam generat in seipsa, id est, semen, in quo tota uis eius, tota ratio plantae. In animalibusque simili ter semen animal totum in seipso producitur. Anima insuper cùm in aliarum rerum disciplinis instructa est, naturalem uim recuperans seipsam generat in seipsa.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
