Latin
1226.8 to 1226.10
Ficino, Opera omnia 1226.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Nam se cognoscendo totam sui naturam in seipsa figurat, idque mens efficit multò melius. Quia enim in qua prima cognitio est, in ea est perfectissima, proxima igitur cognito. Idem ergo cognoscens, &cognitum, &cognitio essentialis igitur erit in mente generatio. In prima enim essentia per modum essentiae omnia. Ge nerationem uerò interiorem in singulis exterior sequitur generatio, postquam enim ignis ignem fecit calidum, calidum facit &lignum: &planta semine in se concreto, extra promit, &plantam concreat, animasque similiter. Anima cum se nouerit, &rationes ueras rerum, quae in se sunt comprehen dit, ad sui similitudinem extra se porrigit, leges, artificia, liberos, uerba, mores ad rationem suarum normam educit. Omnia ergo se in seipsis generant primò, deinde etiam se generant extra se ipsa. Mens igitur mundi, quae primae essentiae est prima foecunditas, à qua &foecunditas omnis, &generatio extra se, ut uidimus, gignit mundum. Mundus igitur propria mentis proles mens est quodammodo. Nam unumquoque seipsum gignit. Et quia nihil se extra se gignit, nisi ante in se genuerit. Ideo in se primo mens generat mundum, dum seipsam in se suam explicans foecunditatem concipit. Generationem uerò interiorem gaudium comitatus, sicut uoluptas exteriorem. Confirmatio superiorum, &de prima mente.