Latin
1227.5 to 1227.6
Ficino, Opera omnia 1227.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ubique praesens adest mens sua uirture conseruans, quae facit, quia super eorum conditiones existit, ideo toti adest tempori, sed aeterna, toti partitioni, sed sim plex, omni loco non circumscripta. Est ergo in omnibus non inclusa, super omnia, non exclusa. Si ita est, &idea quoque ubique adest tota, &se communicat singulis. nulli se miscet, uirtutem suam exhibet, non substantiam, similitudinem non essentiam. Et, ut uerbo uno complectar, diuinae mentis uultus in materiae speculum intuens nullas suas exhibet partes, sed singularum partium simulacra. Neque ueras res uident, qui in materiam uertunt oculos, sed uerisimilia quaedam. &uerarum rerum ina nes quasdam adumbrationes: quo fit, ut quisquis dum haec sulpicit, illa quoque non suspicit, somniare à Platone dicatur, quia falsis decipitur imaginibus, &somniantis instar, quae imagines sunt, res esse ueras stimat. Ex his omnibus dubitationes, quae introductae hic sunt à Platone iam satis solutae danturquare de his haec dicta sufficiant. Proinde sicut uultus unius imago in multis tota simul uccialis, &quolibet fracto fit ex una multiplex. Ita tota imago cuiusque ideae est in suis indiuidu dob materiae dimensionem diuisionemque fit multiplex.