# Opera omnia 1227

Ficino, Opera omnia, Cap. XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1227

Cap. XXI. TTem si nulla est causa uniuersi, sed causa currunt omnia, quomodo inuicem ordinati sunt rerum gra dus, distinctae uires, loca discreta? Quomodo eundem semper agunt uniuersa tenorem? & secun dùm naturam cuiusque à singulis singula proficiscuntur? Ordo huiusmodi in oppositorum unio ne consistit. Et quia opposita se inuicem fugiunt aliunde compulantur in unum. Vnum ergo esse debet, quod diuersorum multitudini exhibet unionem. Vnus itaque est extra singulas mundi partes omnium ordinator. Ordo autem iste omni ordine, qui ab aliqua alia ratione fiat, mirabilior, est & pulchrior, & omnis ordo genitus est ab ordine, & genita ratio à ratione, ex quo sequitur ut in mum di ordinatore ordo sit mundi ordine pulchrior, ratio omni ratione nostra praestantior, mens omni mente uenerabilior. Hęc utque mens multò magis seipsam intelligit, quàm ratio nostra seipsam. Ipsa uerò est totius ordinis causa Quare se ordinis, causam esse cognoscit, omnium effectricem, omnium principium, omnium quoque finem. Neque uerè se esse causam ordinis, effectricem, principium, finemque omnium nosse potest, nisi ordinem illum & omnia nouerit. Omnium itaque notiones in ea mente consistunt, quas ideas uocamus. Haec si prima mens est, est urique perfectissima eius intelligentia. Haec uerò quę cer tissima. Gertissima uerò quae rei cognitae proxima, & in qua quod intelligit, & quod intelligitur idem. Eadem ergo mentis essentia est, quae intelligit, & quę intelligitur eadem, quare & intelligentia eius multò magis cum essentia eadem, cum ea medium sit quo intelligens aliquid intelligit quod intelligitur. Idem itaque in ea & esse & intelligere est. Ergo & esse, & uiuere. Viuere enim interesse & intelligere medium est. sicut motus inter statum & conuersionem medium est. Eadem ergo essentia, uita, mens, esse, uiuere, intelligere, essentia ut stat, uita ut agit, moueturque, mens ut in seipsam redit, In se rediens, in se uidet omnia, quae tanquam in principio suo in ea essentia sunt. Neque uerò extrinsecus respicit ut intelligit omnia. Prius enim intelligit, quàm extrema sunt, quae sicutr eius esse, sic eius intelligentiam praesupponumt. Intelligentia uerò sine re intellecta esse non potest, qua antequam sint omnia, omnia mens haec intelligit. Neque uerè intelligit omnia, ut faciat omnia. Nam internam ope rationem ad extremam quae minus perfecta est, referret imò si ut facit omnia, contemplatur omnia, contemplatio haec intentionem omnium praesupponeret. Qui uerò intendit omnia, cogitationem omnium iam praesupponit: quare uel proceditur in infinitum, uel contemplatio omnium, omnium intentionem affectionemque praecedet. Confirmatio superiorum, & quomodo ideae se habent ad Deum atque inferiora.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
