Latin
1228.1 to 1228.4
Ficino, Opera omnia 1228.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXII. multa in unum IN Cratylo dicitur: In principijs constituendis summa diligentia cum longa disputatione est ad hibenda. Post haec quae consequuntur considerandum. Quod in principijs cuius libet artis, id est faciendum, maximè circa finem uitae, qui est actionum omnium artiumque principium. Ided ubi de felicitate agitur, meritò dialectica facultas in medium adducitur, tanquam ueritatis examen, ne fortè in re omnium grauissima malè infeliciterque iudicemus. Alibi enim erroris poena est ignorantia, hic insuper poena miseria. Sed cur tanta in principio cautio: Quia in eo, &ab eo cuncta, quo fit ut tàm scientia, quàm inscientia circa ipsum, per reliqua propagetur, multiplicatisque his quę inde se quuntur multiplicentur errores. Positum est de uoluptate &sapientia esse tractandum, utrumque uerò commune est ad species multas, &singula plurima. Igitur ut optimè cognoscantur habenda est ea peritia quam unum commune in multa producere possit, &multa in unum reducere. Illud quidem ne insistat in genere. Hoc uerò ne per singula infinita uagetur, quę ut supra diximus, obseruanda sunt illi qui certam perfectamque rei scientiam sit habiturus. Peritia autem haec haud quaquam laeuius est, sed ardua neque in rebus corporeis moratur diuidendis &uniendis, sed usque ad incorporeas species uniendas &mul tiplicandas sese euehit. Vnde &multae, ut dictum est, se illi undique dubitationes opponunt, quare diligenti cautione ad hanc nos conferre debemus. Haec hactenus ex uerbis Socratis colligantur, his assentitur Protarchus, &conandum in primis, ait, ista perficere, id est, peritiam huiuscemodi consequi ac per eam id quod in controuersiam deductum est in multa, ut decet partiri, &multa rursus in unum colligere. Vt autem Socratem ad pręsentem disputationem exhortetur, adijcit. Ego ô Socrates atque isti mecum ubi talia facilè assentimur. Ac si contentiosi huius Philebi pertinaciam uereris, mitte illum neque cum eo uerbum habeas ullum, nam ut habet prouerbium. Malum quod bene iacet nonn est mouendum, cui simile Pythagorae symbolum, ignem gladio ne fodias, atque illud Heracliti. Durum est ad uersus iram pugnare, nam cum in impetu est, uita emitur. Rhodi ortum hoc est, prouerbium.