# Opera omnia 1228

Ficino, Opera omnia, Cap. XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1228

Ac etiam sui ipsius unitatem seruat dmen solis quamuis in uarijs coloribus uario suscipiatur modo, unum tamen extat. Attende ueriam omnium utilissimam, tamen seruare sub omnibus unam. Dimensionem quoque pricuius passio est diuisio, similiter unam in omni se diuisione seruare. Cùm uerò corporietas ni uliud sit, quam extensa materia, ipsa quoque una communisque restat in cunctis. Ergo animalitas & manitas multò facilius in paucioribus suis retinere possunt communem unitatem, quam uiliora il oluribus Si corporea haec diuisioni motuique subiecta id possunt, magis ideae diuinae id poterunt. Tu uerò etsi modum quo id ualeant, non cognoscis, tamen negare noli, quod certa tibi dictat ratio, cui firmiter inhaerendum in Phaedone iubet, etiam si posteriora uacillent. Quod Galenus ad artis cranstulit rationem, cura monet manendum etiamsi exitus non succedat. Nam quis fundamen tum ritè factum mutet, ex eo quod paries non ex amussim fuerit superstructus. Idem in Gorgia transfertur ad mores. Vbi iubemur rationi huic stare probanti, quantò animus praestat corpori, tan tò sanitatem animi, quàm corporis meliorem esse, morbumque peiorem. Ipsamque animi sanitatem nun quam esse negligendam, etiam si ob eius studium, iactura rerum omnium & corporis, & huius uitae fuerit subeunda. Idem transfertur in Repub. & legibus ad pietatem. Postquam enim ex defectu mun di secundum Timaeum iudicaueris, ipsum pendere ex alio, atque ex eius ordine, commoditate, uirtute, pendere à summa potentia, bonitate, prouidentia, & opus unum ab uno, debes in hac senten tia permanere, etiamsi non uideas, quo id modo fiat, nec error humanus derogare prouidentiae ui deatur, nemo enim sana mentis negabit horologium factum esse à fabro, uel à praestigiatore praesti gias, propterea quod modum quo fiant non teneant, item nullus negabit, domum patris prouidentia gubernari, ob id quod puellas ibi aliquis balbutiat. Qua cautione dialecticen aggredi debeamus, & qua ratione diuidere unum in multa, uel soluere

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
