Latin
1229.1 to 1229.3
Ficino, Opera omnia 1229.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Dialectica uerò artificium diuinum est, quod non de uerbis amplius, sed de rebus agit, &supra sensus pura mentis indagine, substantiam cuiusque rei perquirit &à rebus omnibus, nullo alio supposito principio, ad unum rerum omnium ascendit principium. Hanc in Sophiste atque Politi co ueram philosophiam uocat. In Repub. praecipuum philosophantis officium In Parmenide dicit sine hac neminem unquam ueritatem rerum consecuturum. Quare aut principium omnium ad om nia comparat, aut omnia ad principium, aut singula in seipsis considerat, aut inuicem refert singula. Quicquid istorum agat, unit semper, ac diuidit, &unum multaque considerat: si Deum ad omnia comparat. Vnum profert &multa, nam unius Dei uim per multa considerat propagatam. Si ad Deum omnia, multorum perfectionem, in finem unum conterminanrem. Si res in seipsis, totum quoddam unum cernit ex pluribus constitutum. Quicquid enim post principium est, quia à primo uno dege nerat, abit in multitudinem, &quo discedit longius eo minus unitatem retinet, dum maiorem susci pit multitudinem. Numinum quidem mentes ex substantia &speciebus constant: Animae supra species uires adhibent, operationesque distinctas corpora insuper partes in loco quantitate porrectas, In singulis itaque Dialecti mens unitatem &multitudinem reperit, &quia singulorum debet naturam compręhendere, tenere debet, quo pacto unitas cuiusque in multa progrediatur, &multa in unum ducantur. Quinetiam si singula, quae sub principio inuicem refert, quo distinguantur uidet, &quo conueniant, ut conueniunt unum sunt, multa rursus ut distinguuntur. Deus in operibus suis ubique &unit partes rei guiusque partibus ad ipsum totum, totumque unit conuenienti rei, &tam partes ab alienis parribus, quàm totum ab alieno diuidit toto. Similiter natura diuidit à subiecto alieno, unitque propria, rem genitam unit conuenienti, diuidit ab opposito. Demum ars similiter in uniendo &diuidendo uersatur. Ergo diuina, naturalia, artificia tam in processu fiunt, quàm in conuersione seruantur, uniendo atque diuidendo, similiter &gubernatio uitae.