# Opera omnia 123.1-2-5

Ficino, Opera omnia, 123.1 to 123.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/123.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/123.1-2

Erunt igitur illae causae in anima terrae, quae pernaturaiem ideam rationemque uitis, uitae per mu scarum rationem, muscas efficiet. Faciet inquam talia in materia, sic prius aut sic ab anima ipsa disposita, dum ad eam disponendam sic aut sic contrahit mundanos instinctus. Proinde si ars humana nihil est aliud, quàm naturae imitatio quaedam, atque haec ars per certas operum rationes fabricat opera, similiter efficit ipsa natura, & tantò uiuaciore sapientioreque arte, quantò efficit efficacius & efficit pulchriora. Ac si ars uiuas rationes habet, quę opera facit non uiuentia, neque principales formas inducit, neque integras, quam tò magis putandum est uiuas naturae rationes inesse, quae uiuentia generat, formasque principales producit & integras. Quid est ars humana? Natura quaedam materiam tractans extrinsecus. Quid natura? Ars intrinsecus materiam temperans, ac si faber lignarius esset in ligno. Quòd si ars humana quam uis sit extra materiam, tamen usque adeò ongruit & propinquat operi faciundo, ut certa opera certis consummet ideis, quanto magis ars id naturalis implebit, quae non ita materiae superficiem per manus aliaue instrumenta exteriora tangit, ut Geometrae anima puluerem, quando figuras describit in terra, sed perinde ut Geo metrica mens materiam intrinsecus phantasticam fabricat. Sicut enim Geometrae mens dum figutarum rationes secum ipsa uolutat, format imagini bus figurarum intrinsecus phantasiam, perque hanc spiritum quoque phantasticum absque labore aliquo uel consilio, ita in naturali arte diuina quaedam sapientia per rationes intellectuales uim ipsam uiuificam & motricem ipsi coniunctam, naturalibus seminibus imbuit, perque hanc materiam quoque facilime format intrinsecus. Quid artificium? mens artificis in materia separata. Quid naturae opus? naturae mens in coniuncta materia. Tantò igitur huius operis ordo similior est ordini, qui in arte est naturali, quàm ordo ar tificij, hominis arti, quanto & materia propinquior est naturae, quàm homini, & natura magis quàm homo materiae dominatur. Ergo dubitabis certorum operum certas in na tura ponere rationes? Imò uerò sicut ars humana quia superficiem tangit materiae, & per contingentes fabricat rationes formas similiter solum efficit contingentes, sic natu ralem artem, quia formas gignit siue eruit substantialis ex materiae fundo, constat fundi tus operari per rationes essentiales atque perpetuas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
