# Opera omnia 123.5-8

Ficino, Opera omnia, 123.5 to 123.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/123.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/123.5

Circuitus igitur sempiternus est essentiae, tertiae proprius, ita ut per motum in seipsam circulo reflectatur. Meritò autem si mouetur ex se, mouetur & in seipsam, ut finis aliquis motionis fiat, ubi aliquod est principium. Siquidem ipsa motionis causa quodammodo sui ipsius gratia edit motum. Igitur essentia illa à seipsa incipiens, perpetuò in seipsam reuoluitur, uires suas à summis per medias ad infimas explican do, ac rursus infimas per medias ad summas similiter replicando. Si ita est, seipsam, & quae possidet intus, animaduertit. Si animaduerterit, certè cognoscit. Cognoscit autem intelligendo, dum essentiam suam spiritalem & à materiae limitibus absoluta agnoscit. Talium namque cognitio dicitur intellectio In nobis profectò uidemus cognitionem ni hil esse aliud, quàm spiritalem unionem ad formam aliquam spiritalem. Visus per suum spiritum spiritali colorum imagini iunctus uidet. Iunctus uerò materiae, nihil cernit, quod patet, si quis super aciem oculorum solidum aliquod corpus posuerit. Mens quoque nostra spiritali uirture in corporalibus rerum speciebus rationibusque unita res ipsas intelligit. Similiter cum essentia tertia (quae quidem spiritalis est) sibiipsi coniungitur, spiri tali modo seipsam animaduertendo cognoscit atque intelligit. Intelligit etiam diuina, qui bus spiritali modo haeret quàm proximè Intelligit & corporalia. ad quae declinat etiam per naturam. Cognoscit inquam temporaliter discurrendo, cum peroperationem sit mobilis. Ex omnibus his colligitur talis quaedam essentiae tertiae definitio, scilicet uita que corpora per naturam uiuificat. Cognoscit quoque seipsam & diuina, & naturalia per discursum. Quicunque uerò non uiderit eandem esse animae quoque rationalis diffinitionem, is anima caret rationali. Quapropter anima rationalis in essentia tertia habet sedem, obtinet naturae mediam regionem, & omnia connectit in unum. THEO. eodem Ficino authore,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
