# Opera omnia 1230

Ficino, Opera omnia, Cap. XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1230
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1230

Cap. XXV. De arte diuisionis & unionis, & qua obseruatione tractanda. SOcrates tanque ad rem arduam accessurus, consultat primum unde hanc pugnam, quę plurima est, circa ea de quib dubitamus aggrediatur. Hoc est qua ratione declaret, & qua diligentia tradat faculEtatem illam, quam diuidendo & uniendo circa unum ac multa uersatur. In quib. tractandis, scil. uno & multitudine, multae suboriuntur dubitationes, siue quales prędiximus, siue quaeuis aliae. Statim uerò ostendit facultatem eiusmodi non modo ad uoluptatis & sapientiae, sed ad cuiuscunque rei cogni tionem esse admodum necessariam. Omnes.n. ac semper, & in omnibus quaecunque uel cogitamus uel dicimus, diuidere & unire cogimur: Ex unoque in multa, & contra ex multo in unum deducere, quod sanè latius in superioribus est ostensum. Eo uerò quod per omnia currit, si rectè utimur, de omnib. uerè sentimus & loquimur, sin abutimur falso. Ex quo concluditur, ut ars illa quam circa unum, & multa diuidendo & uniendo uersatur, summopere sit cognitu necessaria. His addit qua sit cautione tractanda primumque ostendit, adolescentulis non esse tractandam, quia ex hoc tria in uitia, adolescentes incidunt superbiam, lasciuiam, impietatem. Nam cum primum artificiosam hanc disserendi subtilitatem gustarunt, quasi tyrannicam quandam ad caeteros refellendo & conuincendos uim nacti, inani inflantur o pinione, fastu tumescunt. Se ipsi opinione pertinaciaque decipiunt, alijs sunt insolentia & procacitare sua molestiores. Quam quidem superbiam omnib. in dialogis Plato aduersus Sophistas eorumque discipulos execratur, eosque non Philosophos, sed Philodoxos, id est, opinionis & gloriae cupidos nomi nat. Accedit ad haec quod ut in Phaedro, & septimo de Rep. scribitur à Platone: Duo à primis annis hominibus duces pręsunt: Innata uoluptatum cupiditas. Et acquisita opinio ex ciuilib. & moralib. institutis, quam ad ea nos ducit, quam honesta & iusta ab hominib. esse censentur, cuique animę humanę noue comites adsunt: Deus unus, daemones duo, stella scilicet sua compar, & daemon aëreus, & humectans Item tem intra animam. Auriga unus, equi duo. albus, & niger, ratio scilicet & appetitus rationalis, & appetitus sensui parens. Item impetus unus & duces duo. Impetus quidem & bonum, cupido trahens ad bonum iucundum: Opinio ad bonum honestum. Saepe uerò adolescentes irratiocinandi studio dediti opiniones hominum de honestis ac sustis confutant. quasi humana haec officia haud re uera bona sint, sed uideantur, neque natura ipsa. sed positione & usu constent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
