Latin
Cap. XXVI
Ficino, Opera omnia 1231
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXVI. Lato in sexto de Repub. disputat, quemadmodum quod in mundo corporeo praestantissimum est, est, Sol, colores eodem lumine producit in materia, &in oculis uisum, quo subtracto nec uidebuntur colores, nec uisus uidebit quicquam. ita quod in mundo superno primum, hoc est, ipsum bonum, &unum rerum principium, species rerum mentesque omnes suo procreat lumine, eodemque fulgore &mentes illustrat, &species, qui sanè splendor gratiam rebus omnib. pręstat, &ueritatem mentibus exhiber &scientiam, dum illustratas mentes cum rebus illuminatis coniungit. Vnde &hoc apud Platonicos ratum est, lumen esse mentium ad intelligenda omnia, eundem ipsum Deum, à quo facta sunt omnia.