# Opera omnia 1231.1-4

Ficino, Opera omnia, 1231.1 to 1231.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1231.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1231.1

Quapropter ea non amplius uenerantur, meliora uerò ipsi propter imperitiam reperire non possunt. Quo fit ut opinione illa legitima iam abiecta alium sui ducem sequantur uoluptatem scilicet cupiditatem. & de uirtute locu ti clunem agitant. Vnde lasciuia illa exorta est, quae Cyrenaicos philosomatos non Philosophos, ut Plato inquit. id est, corporis amatores inuasit. Qui etiam cum argumentationum uiam ingressi sint, nihil asserunt esse, nisi id cuius rationem posse reddere uideantur. Diuinarum uerò rerum rationes nondum capiunt, ad quas ineptiores adolescentes esse in Parmenide testatur Plato. Oportet enim ad diuinorum intelligentiam, & longo rerum usu callere, & scientijs omnibus esse fulctum, & men tem ab oculorum consuetudine prorsus abducere. Cumque his omnibus adolescentes careant, ratio nes diuinorum nondum assequuntur. Caeterorum uerò authoritati legibusque non credunt, utpo te qui omnium exigunt rationem. Quare imvietatis causa de religione malè sentiunt. Quoniam uel, ut Diagoras, Deum negant, uel, ut Protagoras, sit ne an non Deus dubitabant, uel, ut Democri tus, & Epicureus, Dei prouidentiam negant. Atque de hac impietate in legibus Plaro conqueritur, atque infamiam aduersus legirimos Philosophos. Socratem praesertim hinc exortam in Apologia te statur. Tria haec incurrit uitia adolescentulus cauillator, qui ut primum captiunculas attigit, admo dum congratulatur, tanquam thesaurum sapientiae nactus laetitiaque exultat ac gestat, & argumen tatiunculas omnes promptè pertentat. Tum gyro multa retorquens in unum, tum in multitudi. nem explicans & euoluens, ubi superbia & procacitas statim exoritur. Inijcit sibi pręterea & alijs du bitationum scrupulos, tàm contra ciuiles mores, quàm contra religionis institutiones, ubi & lasciuia & impietas emergit. Et uniuersaliter molesta ad omnes eius redditur conuersatio, dum refellit quemque parcit nemini, neque iuniori, ubi clementia & humanitas perit, neque aequali, ubi amicitia mo ritur, neque maiori, ubi charitas & reuerentia deficit. Vtque eius insanam procacitatem exprimeret uehementius, etiam cum barbaris & bestijs litigaturus est, inquit, si ab eis percipi eius argumentatiuncu lae possint. Cùm haec Socrates in adolescentum illorum corona, contra adolescentiam ipsam dixisset, Protarchus, ut eum ad planiorem instructionem iuuenum incitaret.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
