# Opera omnia 1231

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1231

Cap. XXVI. Lato in sexto de Repub. disputat, quemadmodum quod in mundo corporeo praestantissimum est, est, Sol, colores eodem lumine producit in materia, & in oculis uisum, quo subtracto nec uidebuntur colores, nec uisus uidebit quicquam. ita quod in mundo superno primum, hoc est, ipsum bonum, & unum rerum principium, species rerum mentesque omnes suo procreat lumine, eodemque fulgore & mentes illustrat, & species, qui sanè splendor gratiam rebus omnib. pręstat, & ueritatem mentibus exhiber & scientiam, dum illustratas mentes cum rebus illuminatis coniungit. Vnde & hoc apud Platonicos ratum est, lumen esse mentium ad intelligenda omnia, eundem ipsum Deum, à quo facta sunt omnia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
