Latin
1233.5 to 1233.8
Ficino, Opera omnia 1233.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Primum, quod ex uno &multis constant omnia, quae ab ipso uno rerum principio sunt producta. Secundum, quod in rerum ordine species finitae sunt, lingula infinita. Tertium, quod ab extremo ad extremum sine medio non est eundum. Primum illud supra satis superque est ostensum. Sic autem breuiter patet: Principium omnium, omnem habet uim debilitatis expertem. In unitate uis consistit, in dispersione debilitas. Quare unum simplex est, multitudinis omnis expers. Quod ipsam sequitur si aequè unum esset, aequè esset potens, posset ergo seipsum facere &sequentia, ut totidem possit, quot &primum, id autem nequit. Non est igitur aequè potens, non igitur aequè unum. Quod autem minus unum, per admixtionem multitudinis inquinatum minus est unum, sicut minus calidum per frigoris mixtionem, in omnibus ergo sequentibus cum unitate desuper infusa aeternae degenerationis multitudo congreditur. Secundum uerò sic ostendimus, propter dissimiles &inaequales rerum euentus atque effectus, dissimiles &inaequales es se species coniectamus seriemque rerum superioribus &inferioribus gradibus esse distinctam, quod in numeris ab uno descendentibus est perspicuum. Haec uerò progressio specierum neque ascendere in infinitum potesi, neque in infinitum descendere. Si sursum abeant infinitae nulla erit prima, nulla ergo erit &media, quia primum est causa medij. Principio uerò sublato, sublata sunt opera. Item in speciebus alia est magis una, uera, bona, alia minus: Quaecunque uerò magis &minus ralia sunt, propterminorem uel maiorem distantiam. &propinquitatem ad id quod primo &maximè tale est, dicum tur: Vt alba, calida. lucida, magis, &minus propter primum lucidum atque calidum. Aut ergo species istae aeque distant à primo, &maximè uno, uero, bono, aut non aequè. Si aequè pares essent in bonita te sunt tamen impares, fit itaque, ut alia illi sit propinquior, alia uero remotior. Non ergo ab eis infini to interuallo distat, quod primo &maximè unum. uerum, bonum. Quia nulla ipsi esset propinquior alia. Primum uerò &maximè unum &bonum, &uerum, primum rerum principium est, ut ostendimus alias, imò uerò si non esset primum, bonum, non esset aliquod maximè bonum, si non maximè bonum, nulla dicerentur magis minusue bona.