# Opera omnia 1234.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 1234.1 to 1234.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.1-2

Cap. XXVIII. De diuinitate & recto usu artis diuidendi & uniendi. Ocrates posita iam disserendi arte, & trib. cautionibus declaratis, quib. tractanda sit statim. ne fru stra haec praecepta tradita sint, ad hanc artem tali obseruatione capessendam auditores hortatur, deShortaturque ab aliena quodammodo disciplina. Deinde uerò per exempla dociles reddit, ad perci piendum & exequendum faciles. Hortatur autem eos magnopere cum diuinam inducit autoritatem, dicens, deos tribuisse nobis, ut hunc in modum consideremus quaeque, dum proprio freti ingenio inuenire quidpiam nitimur, atque etiam cut diceremus) id est, ab alijs per disciplinam perciperemus, rursusque ut doceremus, alios scilicet, quam per nos inuenimus, & quam ab alijs quibusdam didicimus. Quod autem dij no bis hoc dederint, in superiorib. est expositum. Cùm ea conditione res omnes produxerint, ut unum essent, & multa, & inter unum multitudinemque infinitam, media esset multitudo finita. Cumque ipsi ex eadem luce, qua res ita descreuerant, radium nostrę menti rationique infuderunt, qui discretiones eiusdem uim habeat. Statim uerò dehortatur eos ab aliena disciplina, dum monstrat quid eam sequatur uitij. Ea uerò est quam unum & multa celerius, uel tardius, quam decet infert. Dicit enim, quod eorum temporum sapientes inter homines, id est. qui sensibus opinioneque humana sine lumine superiori uagantur, utcunque contingit, id est, quo sors eos trahit, nam sensus & opinio externo iactu mouentur, partim celerius quam decet, unum multaque ponunti, ceu: Democritij, qui post unum uacuum, mox infinita interualla, & innumerabiles ato mos posuerunt, & Anaxagoras post mentem unam infinita statim, nihil enim esse unum post illa, sed quodlibet infinitum. Omnia namque omnib. esse commixta. Partim uerò tardius unum quaerunt, ut Prota goras, Pyrro atque Herillus, qui nihil magis in se tale esse quam tale, sed innumeras esse rerum facies, pro cuiusque iudicio uolunt. Vnum ergo isti nunquam inueniunt, sed tandem unum nomen per communem loquendi usum esse dicunt. Multi certè & illorum & istorum sectatores circa Socratis erant tempora. Qui quamuis partim celerius, partim tardius unam ponerent, Itamen communi errore post unum, siue rem unam, siue nomen unum infinita protinus inferebant, neque certe media inter unum, & infinita dinumerabant. Quib. medijs demonstratur, qui dialectice, & qui contentiose loquantur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
