# Opera omnia 1234.5-2-8

Ficino, Opera omnia, 1234.5 to 1234.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1234.5-2

Nam qui medias comprę hend t species inter genera atque singula, firmam ac certem potest de omnib. reddere rationem. De genere distinctam in specie: De singulis firmam in specie, de specie, propriam rursus in speciebus. Qui uerò uel species nullas habet medias, uel paucas, cum neque genus unum clarè cognoscat, neque stabiliter singula, propriam ac ueram assignare rationem non ualet. Ideoque ad uerborum captiunculas confugit, uersutijs disputantes subducit, fallit ambiguitate uerborum, conuitijs, iniurgijsque superat potius, quam ratione con uincat. Atque hoc est uitium, quod alienam illam sequitur disciplinam. Sequitur autem ut post exhortationem deliortationemque faciles auditores docilesque reddat. Quare exemplis rem omnem aperit. Omnis industria hominum, uel in mentis cessat cacumine, uel in uocem ex mente producitur, uel etiam cantum requi rit. aut etiam sonum, uel praeter haec in corpus agit proprium, uel externam materiam efficit. Prima scientia contemplatiua est, ut dialectica Geometria, & reliquae similes: Secunda Grammatica, Tertia Musica uocum uel sonorum. Quarta saltatio ludusque gymnasticus. Quinta artis cuiusque fabrilis opera. Ex his omnib. tres mediae, quia & sensib. se quodammodo offerunt, & circa corpus proprium operantur, no tissimum habent euentum. Cùm uerò ex notioribus, ut in Repub. & Sophiste docet Plato, exempla crahere debeamus, in his trib. potissimum exempla Plaro conficit, atque in literis primum. Patent enim cuique maximè, quae primo quisque percipit. Vox quidem una est nobis, id est, sonus ex ore nostro emanans: est iterum infinita, nam & omnes & singuli quotidie uoces proferunt uarias, atque in infini rum uarietas replicatioque uocum progreditur. Siquis cognoscit hominis uocem esse unam, id est, unum quendam sonum ex ore hominis erumpentem, nondum Grammaticus est. Id enim sciunt omnes, non tamen sunt Grammatici omnes. Item qui percipit diuersitatem uocum innumerabilem audiri posse, nondum Grammaticus. Nam cui hoc dubium? Sed ille Grammaticus est, qui tenet quot in species uox distingui possit & quales: dum ore articulatim in uerba mente concepta distinguitur. Quinetiam neque Musicus, qui uocem unam esse intelligit, uel qui sine termino uariam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
