Latin
1236.1 to 1236.4
Ficino, Opera omnia 1236.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXIX. finitam est procedendum. FAtis ex superioribus persuasi sunt Socratis auditores ad eam disserendi artem debita diligentia prosequendam. Idcirco Protarchus ad Philebum conuersus Socraris dicta probauit. Quod ilMse quidem non renuit, sed quid ista ad praesentem de uoluptate, &sapientia quaestionem conferant, interrogauit? Quod rectè quaesitum respondet Socrates. Orauit ergo Protarchus ut his propositis per haec quaestionem propositam enodaret. Quod se facturum Socrates pollicetur, modo prius quod in exemplis restat, pergat. Siquidem ex superioribus exemplis, constat non esse ab uno ad infima sine medijs festinandum. Reliquum est exemplis ostendere, non esse ab infinitis ad unum absque debitis medijs redeundum, idque in literis aperit. Porrò autem homines, aut à mentis ratione con siderare quaeque incipiunt, aut à sensibus. Si ratione ab uno in multa sua per media partiantur oportet, Sin à sensibus ab infinitis per media reuertantur in unum. Primum supra constitit, alterum hic in lite ris declaratur. Vsus literarum sempiternus fuit, ut in septimo libro ostendit Plinius, &in Timaei principio Plato significat, &tertio Legum. Sed certi quidam literarum modi à uarijs sunt inuenti Zoroaster &sacerdotes sui propriam seorsum à uulgo habent literaturam, in signorum syderumque coelestium characteribus literas instituit. Mercurius eius exemplo commonitus suis sacerdotibus in animalium &plantarum figuris dedit literas, ne uulgus Theologiae esset conscium. Floruit autem in Aegyptij Naucratia, ut Plato scribit in Phaedro, quidem ex his quos Aegyptij ut deos uenerati sunt, cuius nomen est apud Aegyptios Theuth. Apud Graecos Hermos Trismegistus, Latini hunc Mercurium uocant. Eius tempore Tamus Thebarum Aegypti rex erat, ubi lupiter celebratur Hammon. Huius Tami familiares sunt Mercurius, Hammonis autem Dei afflatu Arithmeticam, Geometriam, Astro nomiam inuenit, &usum praeterea literarum induxit, tanquam sapientiae admi niculum, memoriaeque subsidium. Quanquam Tamus propter scriptorum confidentiam, cogitationisque negligentiam, obliuiosos homines literarum usum putauerit effecturum, &ad inuentionem negligentiores, utpote non suo, sed superiorum ingenio fretos. Obest plerunque memoriae lite. rarum usus, nam ea quae in scriptis reposuimus, ueluti custodire desinimus, &ipsa securitate dimittimus. Haec in Phaedro. At uerò Plato hic ait, cum uocis infinitatem consideraret, siue quis Deus, siue diuinus uir aliquis, Deus quia Dei lumine, Deo proximus.