# Opera omnia 1236

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1236

Atque haec sunt quae iubet Plato circa musicam animaduerti, quę cognoscentes maiores nostri, quos sequimur, id est, Py thagorici atque Orphici, harmonicam uocauerunt eam concinnitatem, quae in uocum modulis ex ciusmodi obseruatione resultat. Rhythmum uerò uocauerunt, ut ad exemplum tertium ueniamus, eam dexteritatem gratamque à spectantibus promptitudinem, quae in saltantium ludentiumque membris, ex arithmis, id est, numeris & mensuris musicae consimilibus passim apparet: quod in Legibus quoque lib. secundo, & Repub. lib. tertio declarauit, in qua idem est, quod in grammatica & musica obseruandum. Idem quoque in caeteris omnibus. Quotiens enim haec ita tractas, circa haec sapiens euades, & cum similiter caetera, similiter & in caeteris sapiens, infinita autem multitudo singulorum & in singulis, singulorum scilicet indiuiduorum numero distinctorum, & in singulis scilicet partibus corporis cuiuscunque imperitum te, & expertem sapientię passim reddet. Neque rationalem, neque numerosum atque compositum, utpote in nullum in aliquo numero quandoque respicientem. Tria hic rangit Plaro, sapientiam, rationem & numerum. Sapientia enim certa rei compraehensio est, quare prius ratione distincta sit res oportet, ut certè percipiatur. Deinde numero definita ut compraehendatur. Ratio ergo distinguit in partes, finitumque illis assignat numerum. Mox uerò compraehendit. Singula uerò & omnia numero, & qualitatibus infinita. Et quodlibet particu lis & uarietate fluxus, & contingentium infinitum. Ergo nullus eorum definitus est numerus, nulla igitur illorum certa compraehensio Ab uno in multitudinem finitam & uicißim ab hac ad unum per multitudinem

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
