# Opera omnia 1237.1-4

Ficino, Opera omnia, 1237.1 to 1237.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.1

His dictis, infert Philebus, se in hoc postremo exemplo, hanc literarum conditionem planius percepisse, quàm conditionem musicę uel gymnasticae quam suprà perstrinxit. Imò etiam clarius nunc tandem literarum conditionem intelligere, quam supra, cum de ijsdem literis facta mentio fuit. Sed adhuc idem quod & supra requirere. Ad haec Socrates, nunquid postulas quid hęc ad quęstionem propositam conferant? Id ipsum esse re spondet Philebus, quod dudum ipse & Protarchus requirerent. Atque Socrates ait: cum iam id pro pè assecuti sitis, quaeritis tamen. Nam id sibi uult diuturna haec inuestigatio, ut cum de uoluptare & sapientia disceptandum sit utrum eorum potius sit, ut melius eligendum, utrumque prius scientia compraehendatur. Cùm uero utrumque unum sit genus multa in species distributum, & in singula irerum infinita, considerandum iubet superior disciplina, quomodo utrumque & quo ordine in spe cies definitas sit partiendum, priusquam ad infinita singula descendatur. Ait ergo Protarchus. O Philebe, haud leuis ista quęstio est inquam circulo quodam Socrares nos deduxit. Dixit circulo, quia à uoluptate & sapsentia insipiens, longiori quodam ambitu in uoluptatem rursus & sapientiam redijtac etiam, quia per sensum à multitudine adunum processit in mentem, & per mentem ab uno in multitudinem descendit in sensus. Vnde igitur uter nostrum ad haec sit responsurus. Fortè uerò absurdum est, ut ego tibi respondendo successor, gerere uicem tuam non possum, tibisque respondendum praecipiam. Absurdius tamen esset, si neuter nostrum respondere posset, atque ita diutius in hac inscitia commoraremur. In quo decet quoduis aliud esse ferendum potius, quàm inscitiam. Vide igitur quid agamus. Videtur mihi Socrates quaerere de uoluptate & sapientia, utrum plures sub se species habeant. quotue sint & quales. Confirmat haec Socrates decens. Vera narras O Protarche Calliae fili. Nam nisi possumus, quae supra dicta sunt obseruare, in omni eo, quod unum simile. Idem, dicitur & in contrarijs, scilicet multis, dissimilibus diuersis. Nullus nostrum quan doque aliquod alicuius erit pretij. His uerbis eos Socrates ad eam disciplinam uehementissimè prouocat, dum quàm grauè sit in eius priuatione detrimentum ostendit. Quia dixit, unum, simile. Idem, aduertendum est quod unum ad omnem pertinet communionem, quae si in qualitate est. simile efficit, si in substantia idem, si in quantitate. aequale.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
