# Opera omnia 1237.10-11

Ficino, Opera omnia, 1237.10 to 1237.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1237.10

De uoluptate tu & sapientia dissere, siue eas in suas species di uidendo, siue quomodocunque aliter, si aliter commodo potes, ac uis ea in quibus dubitamus expo nere. Quod dixit, secundam nauigationem, idem in Phoedone inquit. Tutum significat iter. Nam qui prima nauigatione errauerunt, in secunda tutius nauigant. Vnde Romanus ille Publius Nimus. Improbè ait Neptunus accusat, qui iterum naufragium facit. Quod praeterea dixit, O Socra tes, tu huius coetus causam nobis dedisti, teque ipsum nobis praebuisti inuestigaturum, quid in huma nis rebus sit optimum? Ostendit huius libri propositum esse, non de uoluptate, sed de summo bono, non absoluto, sed humano disserere. Quod autem dixit, mentem, scientiam. intelligentiam, artem, per mentem accepit animi uim supremam, scientiam eius habitum, intelligentiam uerò prudentiam agendorum inde manantem, artem denique rationem faciendorum operum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
