Latin
1238.5 to 1238.8
Ficino, Opera omnia 1238.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nullius ergo mentis portio ad materiam usque porrigitur. Bonum igitur supra mentem est. Est &superesse quia uis ipsius esse, usque ad formata tantum, quorum esse per formam est, extenditur. Vis autem boni etiam ad priuationem atque materiam, quia haec in actum bonum tendunt per uim aliquam ipsis à bono insitam. Cum ergo bonum supra mentem &esse sit, est super potentiam mentis eiusque obie ctum, quod primum esse est. Primum enim mentis obiectum. suum esse est. Nam primo seipsam in telligit. Mentis esse, primum est esse, quia prima species est, esse uerò formam sequitur. Ideo primum esse ubi prima species, ubi haec, ibi subiectum speciei, &species, subiectum seipsum in actum non educit, quia esset actus iam non potentia. Iam uerò species eius quia in alio, ideo ab alio, &ab actu, ideo super omnem speciem actus est, non subiecti actus, sed actus penitus absolutus à quo omnis species est, quae subiecti est actus, quem actum esse praesupponit in subiecto ino, hoc est essentia impressum. Bonum igitur super esse &mentem existit. Igitur supra obiectum, uimque mentis ipsius extat. Quare ad eius perceptionem non propria ui, sed ipsius eiusdem boni fauore ascendit Socrates. Solem enim non nisi Solis lumine cernimus Ideo dicit, quod Deus aliquis in mentem sibi reduxit iam, quę quondam Dei etiam lumine nouerat audiens, à Diotima uate Deo rapta de boni natura loquente, quae cum dicere Dictima, Socrates utpote iunior, ac sensibus, &opinioni deditus, quasi somnians, tunc primum accepit, id est, pro ipso bono, boni est suspicatus imaginem. Bonum namque dixerat esse Dio tima, quod perfectum, sufficiens, expetendumque quodquidem prima aetate iuuenes uoluptuosae uitae tribuunt, secunda aetate uitae ciuili Ita fortè egerat Socrates. Demum uerò excitus id est, mente usus ad ueritatis contemplationem, ipsum reuera bonum non imaginem intuitus est, cum reco gnosceret longo mentes examine in neutra uita sufficientiam, &perfectionem inesse: Nunc quoque ad spirante Deo, eorum recordatur quae audiuit olim, &quae examinauit, per quae hic paulo post con ciudet, quod neque sapientia, neque uoluptas ipsum bonum est, sed tertium quiddam pręstantius. Quod si constiterit, uoluptas ipsas Philebi non amplius bona omnia superabit, cum non idem sit ac bonum ipsum.