# Opera omnia 1238.9-10

Ficino, Opera omnia, 1238.9 to 1238.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1238.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1238.9

Neque opus erit uoluptatem, uel sapientiam in species suas diuidere ad cognoscendum utrum istorum summum sit bonum: nam quod neutrum istorum sit, per communem utriusque cognitionem & propriam tertij notionem concludere possumus. Meminisse oportet Socratem musicam didi cisse à Conno. Ab Aspia dicendi artem, ut in Menexene scribit Plato, atque ut in Symposio refert, amatoriam artem à uate Diotima accepisse, per quam amare didicit, cum ex ea intellexisset quod reuera amandum sit, ea siquidem docuit, quid ipsum uere pulchrum sit, quid ipsum bonum. Ideo Diotimae dicta ad propositam de bono & appetendo quęstionem adducet. Quis autem Deus ille fuit. qui & Diotimam afflauit, cum pulchrum & bonum Socrati reuelauit, & rapuit Socratem audientem, & reduxit demum post longa tempora in eandem hic Socratem contemplationem? Profectò ille fuit amor, quem Dionysius Areopagita tertium in diuinis posuit. In primo siquidem potestatem posuit, pulcliritudinem chritudinem in secundo, in tertio locauit amorem. Potestas explicata pulchritudo fit: In pulchitu dinem reuoluta fit amor. Plato insuper primo bonum posuit, secundò pulchrum, Amorem tertio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
