# Opera omnia 1239.1-4

Ficino, Opera omnia, 1239.1 to 1239.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1239.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1239.1

Bonum uiri principio, pulchum menti diuinae, amorem animae in diuinae mentis decorem conuersae dedit. Amor itaque in pulchitudinem nixus est. Hic primum uiget in coelestibus animus, qui proxi mè decorem illum intuentur, inde & in nostros permanat, & quasi radius quidem superne descendens, in splendorem unde descendit nostros conuertit animos, in diuinę scilicet mentis ornatum. Inde in lucem illam perducit, unde pulchritudinis splendor in diuina emicat mente. Id autem ipsum bo num, unde amor per pulchri imagines in ipsum pulchrum, pulchrum perducit in bonum. Ipsum enim bonum omnium principium & mentem, & animam, & materiam specierum, rationum & formarum pulchritudine format, materiam conuertit in animam, animam attollit in mentem. Ipsum denique ad se rapit omnia. Materiam itaque animae ornatum appetit, anima mentis amat decorem. Hęc omnia ipsum bonum decoris fontem sitiunt, decore ipso quasi quadam boni ipsius praelibatione pellecta. Ideo amor circulus quidam est, à bono manans, per pulchrum progrediens in pulchri imagines currens, perque illas ad pulchrum conuersus, & in bonum per pulchrum denique reuolutus. Hic Deus in Plię dro & Symposito concitauit Socratem debacchantem, idem hic disputantem admonuit. Atque ideo statim tres esse boni ipsius conditiones significabit, ut sufficiens sit, ut expetendum, ut perfectum Quod rerum omnium sit principium, quia bonum & unum idem sit, unum uerò primum sit principium, aliâs demonstrauimus. Cuius demonstrationis pars aliqua mox sequens repetenda uidetur: cum omnia ab uno principicio sint, principium illud, uel ipsum bonum est, uel bono melius. Si bono melius, aut aliquid ab ipso in naturam rerum procedit, aut nihil, si nihil, absurdum id quidem, non enim esset rerum principium, nisi aliquid ab ipso rebus tribueretur. Sin autem aliquid à principio isto rebus da tur, quemadmodum à bonno rebus istis datum est aliquid, quod quidem bonitas est, erit aliquod in rebus melius bonitate à causa prima tributum Nam si super bonum sit, ipsoque melius, meliora certè rebus munera elargitur, quam ipsum bonum. At uerò quid bonitate melius?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
