Latin
1239.9 to 1239.11
Ficino, Opera omnia 1239.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quare cum nul la sui transmutatione producat, stans in seipso creat. Non ergo denfectu proprio extrinsecus aliquid quę rens ad agendum exit, sed exuberante foecunditate se propagat. Atque ut Dionysius ait, infinita Dei bonitas non permisit eum sine gemine in seipso manere. Quod in Timaeo innuit Plato dicens, bo nitatem Dei liuore carentem generandis rebus dedisse causam. At qui immombile manere principium in secundo de Repub. Plato uult. Ex immobili igitur foecunditare sufficiens. Ipsum bonum dicitur, id est quod &sibi unà &alijs sufficit: Dum se non exhauriens, irrigat alia. Quod expetendum patet primo Dionysij Areopagitae authoritate dicentis, omnia modo suo Dei similitudinem petere, quae sunt tantum secundum esse, quae uiuunt secundum uitam, quae sentiunt secundum sensum, quae intelligunt secundum intelligentiam. Deinde ratione sit, quia conuertit in se statim nascentium appetitus: Vnum quodque enim bene est desiderat. Bene esse habet unde esse. Ad causam ergo conuertitur. Etenim suo inesse seruari quodcunque appetit. Conseruat esse quod esse dat. Nam &conseruatio essendi, continua tio est, quae quidem est tanquam iugis perennisque productio, ut imago in aquis &speculis obiectio, &à Sole lumen. Eiusdem igitur conseruare est, cuius &generare. Effectus igitur causam appetit conseruam tem. Ipsum ergo bonum cum sit omnium causa, ex omnibus expetendum. Item ad agentium ordinem ordo in finibus sequitur: Nam quemadmodum agens supremum omnium agentia secunda mouet, ita ad agen tis supremi finem, oporter fines secundarum agentium ordinari. Quicquid enim agit primum ipsum agens, propter finem suum agit. Agit enim primum secundorum omnium agentium actiones omnes, ad actionem suam mouendo, atque ita ad suos fines.