# Opera omnia 1240

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1240

Vnde sequitur omnes posteriorum agentium fines à primo agente ad finem suum proprium dirigi. Agens autem primum omnium Deus est. Vo luntatis autem ipsius nihil aliud finis est, quàm sua bonitas. In Deum igitur omnia reflectuntur. Pręterea finis ultimus. facientis cuius libet, in quantum faciens est, est ipsemet. Rebus enim à nobis factis propter nos utimur, & si quis quandoque aliquid propter alium efficit in suum denique bonum refert, uel iucundum, uel utile, uel honestum. Deus est omnium author, quorundam proximè, aliorum per media. Est itaque finis omnium. Accedit quod finis inter alias causas principatum tenet, atque ab ipso caeterae omnes causae habent, quod actu causę sint. Agens enim causa, non nisi propter finem agit. Ab agente uerò ex materia in actum formae deducitur. Vnde materia actu sit huius rei materia, for ma quoque huius rei forma fit, propter agentis ipsius effectionem, atque idcirco propter finem ipsum. Finis quinetiam ultimus prior causa est, per quam praecedens finis intendatur ut finis. Nemo enim in proximum mouetur finem, nisi fine ultimo prouocatus, finis igitur ultimus, prima est omnium causa. Illa & ipsum bonum idem. Bonum igitur omnibus expetendum, perfectum quoque dicitur, quia complet naturas omnium, & imple tomnium appetitus. Perficere illius est, cuius est & facere, complere cuius inchoare, implere illius, quod exuberans est, quia super omnia est, & omnia. Facit, inchoat, conuertit omnsa causa prima omnium. Imò cum implere sit apperitum sistere, & illius sit in seipso sistere, quod ad se mouit, ipsum bonum, quod ad se mouer appetitionem omnem, omnem quoque in seipso sistit & implet, in quo quicquid appeti potest, appetitio reperit, quod quia appetentis supereminet capacitatem, comprehendens eam sistit, ac firmat. Ipsum igitur bonum, qui Deus est, sufficiens, expetendum, perfectumque dicitur. Quomodo ipsum bonum sit admirandum, amandum, iucundum, & quid potißimum in

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
