Latin
1243.5 to 1243.8
Ficino, Opera omnia 1243.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
commu nes aeternasque rationes. Ac per ratiocinationem secum ipsa de imagine in imiginem, uel de ratione discurtit in rationem. Permemoriam uerò haec omnia seruat. Omnia haec sine corpore transigit. Ergo ut à mente dependet, quę omnia sine corpsre operatur. Quaelibet uerò operatio mentis naturam sequens, communi nomine sapientia nuncupatur. Quare si sapientia omnino priuata sit anima, nullam mentis uim retinebit Ergo sine memoria, opinione, ratiocinatione, scientia, intellectu esse dicetur. Adsit ergo sensibus eius exterioribus corporeisque uoluptas, sol erit corpori praesens, in meram animam non transibit. Anima enim ipsa in se per interiorem cogitationem, quae opinio dicitur, &mente, &memoria &ratione, &intellectu fruitur Haec autm animae mentis experti deficiunt. Non ergo fruetur uolupta tibus, cum non interiori ui capiat &in se transfundat Eritque fortè conueniens aliqua in corporis instrumentis affectio, in anima uerò. uel nulla, uel minima inerit delectatio, quia non ad eam secundum corpus illa affectio pertinebit. quia non apprehendet cominus, sed eminus, &in alio suspicabitur, quia latebit eam percipiaturne uoluptas, nec ne. Sensus eium exteriores corporis mutationes perci piunt, suas uerò perceptiones non percipiunt, neque reseruant. Id enim interioris est cogitationis offi cium, quae non solum ad imagines corporum, sed ad corporales conceptus se confert. Quare si exterior sensus sine interiori sit laeui quadam gustatione, &subita, affectio aliquis corporis uoluptaria sentiri paululum poterit. Latebit tamen animam sentiatur nécne: quemadmodum sępe in nobis accidit uidentibus &audientibus aliqua externis sensibus, quae tamen utrum uideamus &audiamus non percipimus, quia interiori cogitatione ad aliud intendente, externas mutationes, illas nequaquam aduertimus. Ideoque nulla animi ex figuris illis, uocibusque iucunditas prouenit, sola est in organis transmutatio, in animo non cogitante nulla iucunditas. Quinetiam cum mentis nulla insit communto, uerum deerit opinionis iuditium. Ideo dum conueniens corpori res offeretur, ad esse non existimabitur.