Latin
1244.9 to 1244.10
Ficino, Opera omnia 1244.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter dicit hic Socrates, uitam ex uoluptate &sapientia mixtam, magis quàm utrum li bet illorum expeti, quia sufficientior, &cuique expetibilis est, quia contemplaui homines ratione sapientiae eam quaerunt, uoluptuosi quoque uoluptate pellecti eam cupiunt, medij quoque eandem utriusque studio tracti. Ex superioribus colligit quod neutram uitam, ut sufficientem, animalia, si optio detur, eligerent. Homines quidem sapientiam sine uoluptate ut sufficientem non putant: Bruta quoque si id persentiant, &optio detur exteriorem corporis uoluptatem sine sensuum interiorum iucunditate, quae ad sapientiam quodammodo pertinet, ut sufficientem, minimè iudicabunt. Hoc de brutis ob id maximè dicitur, quia etiam homines, qui ut bruta duntaxat uiuunt, id est, sensib. mancipati, uoluptatem ex timam, &laeuissimam illam sine cognitione interioris continuata iucunditate, sufficere non arbitrantur. Per haec concludit, quod neutra uita ipsum bonum est, quia neutra sufficiens &perfecta. Si enim sufficiens esset, prae caeteris eligenda, &praeponenda esset, ab omnib. qui ratione de eligendis consultant atque dijudicant. lmò etiam à brutis perfectioribus. Vt cambis, equis, elephantibus, quae praeter sensus exteriora phantasiae exanimae res asciscunt. Hęc enim utriusque aliquid quaerunt, &sensus iucundita.