Latin
1245.1 to 1245.4
Ficino, Opera omnia 1245.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXIII. X superiore disputatione concludit Soerates, quod dea illa Philebi, id est uoluptas non idem est ac bonum. Non dixit deam, ut affirmaret esse deam. Nam Deum sperneret, imò ut illuderet Philebum potius, qui deam dixerat uoluptatem, quae Dea esse hic negatur à Socrate, cum beata non sit. Cum autem uellet in eadem conclusione inferre, quod neque etiam mens, id est sapientia per se ipsam sit bonum, id à Philebo aduersario pronuntiari uoluit, quia mens diuinum est nomen, quod non erat à Socrate temerandum. Intulit ergo Philebus. Neque tua illa mens, quam tutaris ò Socrates. ipsum est bonum. Nam easdem quas &uoluptas, ut supra monstrauimus. obiectiones patitur, quod neque sufficiens sit, neque perfecta, neque sola prae caeteris expetenda. Vt autem superiorib. aliqua adderetur co clusio, consensit Socrates, mentem &sapientiam suam, id est, quasi dicat humanam &imperfectam. bonum non esse. Nam neque integram habet intelligentiam, neque uoluptatem illam, quae uoluntatis suprema est requies &consensio. Ideoque ipsa per se sufficiens non est. Sed ut non modo quid non sir bonum con cluderet, uerumetiam nonnulla uestigia ad inueniendum quid bonum sit iudicaret, dum negauit mentem imperfectam ipsum bonum esse, adijcit quod mens perfecta aliter se habet, scilicet quam imperfecta, quia scilicet beata est. Neque tamen dixit eam ipsum esse bonum, quia omnia bonum appetunt, mentem uerò non omnia. Neque enim assequi mentem &sapientiam omnia possunt: Ideo multa eam frustra appeterent. Et ea quae mente carent, non omnia mentem adipisci student, quae uerò mentem habent, nondum cessant, sed adhuc bonum quaerunt. Mentis enim proprium est intelligere. Intelligere motus quidam est. Aut post hunc motum melius se mens habet, aut deterius, aut aequè. Non deterius quia actio perfectio est &ad deterius nihil nisi aut ui, aut inscitia labitur. Non aequè frustra enim mouetur quod nihil perficit, &nihil ad id. quod habet mouetur. Ergo ut melius se habeat mouetur. Non igitur ipsum bonum est. Nihil enim bono melius.