Latin
Cap. XXXIII
Ficino, Opera omnia 1247-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXIII. ratione intelligentia superet uoluptatem. Niequam ad quintam libri partem ueniamus, quaedam ex superioribus discurienda censemus Plato finem uitae ultimum sapientiam &uoluptatem simul ponere uidetur, ut ex superiorib. A significare &sequentibus uidetur concludere. Finis autem unum quiddam esse debet non plura. sint duo: aut aeque appetitum mouet utrumque, aut non aequè, si non equè, illud unum quod magis mo uerfinis est, aliud est ad finem. Si aequè similiter pariterque ad utrumque afficitur appetitus. Affectus iste par &similis à pari, &simili natura est appetitus ipsius, par autem similisque ad par, &simile rapit. Non igitur quantum diuersa sunt appetuntur aequè, sed quantum una quaedam natura communis est in utrisque, per quam paria &similia iunt, &pariter similiterque petuntur. Vnum ergo est quod quaeritur, unus itaque finis. Praeterea unum quodque ut finem petit, quod totum suum continet bonum. Si ergo duo petit, oporter in eius toto illius cotineri bonum. Aut ergo quoduis illorum totum habet, aut quotuis partem, si quoduis totum, unum sat est: &quia omnis primus motus ad unum primo incipit, cum ad unum peruenerit, nihil quaeret ulterius. Si quoduis partem, non duo fines erunt, sed unum quod ex utrisque resuitat. Item aut aequè bona illa duo iudicat, qui appetit. aut non aequem. Si non quod melius iudicat, ue hementius apperit. Illud auem erit finis. Si aequè aut quantum differunt iudicat aequè bona, aut quantum conueniunt. Non quantum differunt. differentia enim aequalitatem tollit, conuenientia in natura &potestate praestat aequalitatem: Ergo quantum conueniunt aequè iudicat bona. Si conueniunt, in una quadam natura &potestate conueniunt. Per quam utraque aequè sunt bona. Vnum igitur quiddam apperitio quęrit. Nam sicut cuiusque rei, quanquam ex plurib. constiturę, una pars est pręcipua, &unum esse, ita uis una praecipua, unam quoque praecipua appetitio, unum opus praecipuum, unus ergo finis praecipuus, quo unius esse &naturae motus dirigitur unus. Praeterea ununmquodque ut finem suijpsius perfectionem expetit, unius aurem esse una quaedam perfectio est. Vnum igitur appetit sinem. Nam &si multa quaerit alia, ad unam hanc reducit perfectionem. Haec itaque caeterorum unus est finis. Cumigitur cuiusque culusque rei finis unius esse debeat, sicut &principium unum, necesse est ut hominis unum sit finis quo pacto igitur duo? Voluptas &sapientia. Non duo haec finis sunt, si seiuncta sunt, quia neutrum sufficit, sed cum coniuncta unum faciunt. Vnum ex utrisque compositum finis est, quia sufficiens meritò autem animae unum compositum finis est, quia &ipsa unum quiddam compositum est, ex ea quae cognoscit potentia, atque ea quę appetit.