Latin
Cap. XXXV
Ficino, Opera omnia 1248
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXV. Tautem duo aliqua bene inuicem misceantur, tria maximè exiguntur, ut gratia quadam natu rae mutuo sese apperant, ut calor, &pinguis humor, nam calor &frigus sese inuicem fugiunt, quia grata sibi inuicem non sunt. Neque sufficit ut sese libenter petant, nisi adeò expetita sint, ut sese inuicem ualeant penetrare. Calor enim in ferro, &humor in auro inuicem non miscentur Tenua sint haec oporret &pura, ut in unum conflentur. Neque satis est puritas haec &gratia illa naturae, nisi quantitate moderata, sibique uicissim consona sint. Nam si intentissimum caloris aestum exiguae pinguis humoris guttae miscere uolueris, mixtio nulla fiet, subito namque aestus humorem resoluet: Sin contra protinus calorem humor extinguet. Sin ergo competenti ui, &pondere moderata oportet, ut quae per gratiam sese adsciuerunt, &perpuritatem expeditè, &facilè congressa sunt. Per moderationem sese penitus aequent, atque unà procul à dissolutione permaneant. Naturae gratia interior pulchritudo est, qua sese aliciunt omnia, cuius ui magicae, opera exerceri Zoroaster uoluit, &Plato probauit. Puritas cuiusque, cuiusque est ueritas.