Latin
1248.5 to 1248.8
Ficino, Opera omnia 1248.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Duci enim respondet uictoria, alijs agentibus media, quae inter ducem &uictoriam sunt, unicuique enim sequentium certum opus sinis est, principij ultimum, quod per opera illa perficitur, primum autem, quod ad bonum unum mouet animam. Vnitas illa eius caput est. Nam in Phaedro dicitur, animae quae beatae futurae sunt, supra coelum extulerunt caput. Quem etiam aurigam uocat cum dicit: Auriga ad praesepe sistens equos obijcit illis Ambrosiam, &super ipsam nectar potandum. Nam apex animae, qui primo ad bonum intellectum instigauit calcaribus, &uoluntatem eo accepto intellectus indaginem sistit. &uoluntatis ardorem, id est non mouet amplius, sed retinet, nec inde discedit. Leuitas enim ignem sursum traxit, &ignem in superioribus detinet, &obijcit intellectui Ambrosiam, id est uisionem, uoluntati nectar, id est gaudium. Non quia unitas illa primo uideat aut gaudeat, est enim super in telligentiam &uoluntatem, sed quia primo mouit, &quę mouit firmat &cohibet. Quid huius unitatis bonum? ut primo uno formetur, ut aërlumine, igne ferrum. Formatur autem uno, cum ipsa intellectum uoluntatemque formauerit, haecque ad inferiora, diuersa, ad suprema conuerterit, &ea secum uniuerit. Qua quidem conuersione, quoad homini possibile est, peracta, intellectus uisione for ma tur, uoluptate uoluntas, quibus formatis tandem unitas, utpote non amplius impedita in unum primum se prorsus immerget, eritque huius unitatis bonum unum ipsum feri. Intellectus autem &uoluntatis bonum unus actus ad unum. Hic tres fines beatitudinesque elucent. Primus est quando anima aurigae ipsius instinctu mente, &uoluntate conuersa ad supera, quatenus dum regendo cor pori occupatur, assequi potest, sapientia &uoluptate fruitur. Secundus cum relicto corpore omnem intentionem in mentem direxerit, ubi intelligentia illa inteera est, cuius integritas interior est uoluptas. Tertius post hanc e uestigio sequitur, unitatis ipsius ab uno formatio. Prima humana est &animae quantum anima est Secunda diuina &mentis est, &animae, cum mens erit effecta. Tertia Deus quidam est, ubi enim Dei forma ibi est Deus. Has duas in Phaedro exponit Plato.