# Opera omnia 1248

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1248

Cap. XXXV. Tautem duo aliqua bene inuicem misceantur, tria maximè exiguntur, ut gratia quadam natu rae mutuo sese apperant, ut calor, & pinguis humor, nam calor & frigus sese inuicem fugiunt, quia grata sibi inuicem non sunt. Neque sufficit ut sese libenter petant, nisi adeò expetita sint, ut sese inuicem ualeant penetrare. Calor enim in ferro, & humor in auro inuicem non miscentur Tenua sint haec oporret & pura, ut in unum conflentur. Neque satis est puritas haec & gratia illa naturae, nisi quantitate moderata, sibique uicissim consona sint. Nam si intentissimum caloris aestum exiguae pinguis humoris guttae miscere uolueris, mixtio nulla fiet, subito namque aestus humorem resoluet: Sin contra protinus calorem humor extinguet. Sin ergo competenti ui, & pondere moderata oportet, ut quae per gratiam sese adsciuerunt, & perpuritatem expeditè, & facilè congressa sunt. Per moderationem sese penitus aequent, atque unà procul à dissolutione permaneant. Naturae gratia interior pulchritudo est, qua sese aliciunt omnia, cuius ui magicae, opera exerceri Zoroaster uoluit, & Plato probauit. Puritas cuiusque, cuiusque est ueritas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
