Latin
1249.1 to 1249.4
Ficino, Opera omnia 1249.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXVI. YPsum quidem summum bonum, &unum rerum principium, tribus nominibus Plato significat, mensura, moderans, oportunum, ut mensura rebus omnibus tribuit ueritarem, ut moderans com mensurationem, ut oportunum pulchritudinem. Dicitur mensura ipsum unum, ut in quarto legum etiam dicitur, quod Deus nobis rerum omnium maximè mensura, quia scilicet ascensum rerum omnium &descensum metitur. Vsque enim ad ipsum ascenditur, supra nequaquam, &quatenus se porrigit uis eius ad exteriora diffusa, eatenus gradum naturae descensus, infra autem minimè. Item uim cu iusque rei. pretiumque metitur. Tanti enim est, quodcunque quanti est, quod ipsum impertit. Est mensu ra adaequans omnia prout praesentia sua implet omnia. Est mensura complens omnia, ut omnia supereminet. ltem motum singulorum ipsum metitur, processum quidem, quia non altius quàm ab eo procedunt conuersionem autem, quia non ulterius, quam ad ipsum conuertuntur. Est &comparationis mensura, ut enim ad primum calidum, &primum lucidum respicientes, de secundis calidis lu cidisque sententiam ferimus: sic ad primum bonum bona omnia comparantes, eo ita metimur omnia, ut quo propinquiora illi sunt, eo meliora dicantur, quo remotiora ab illo, eo deteriora. Est &replicationis mensura. Quod enim compositum est, &partibile ad quod est simplex, &impartibile, non metitur. Nam si inuicem admoueantur, aut compositum se toto adaequat simplex totum, aut puncto sui. Si se toto, composirum esset, &id quod simplex dicimus, sin puncto sui. Puncto enim punctum adaequamus, impartibile est quod metitur ergo &simplex est mensura. Ideo compositum simplicis men surae esse non porest. Simplex autem compositi potest replicatione sui esse mensura. Punctum quidem magnitudinis corporum. Nam &exterius corpora circumscribit, &per omnia penetrat. Momentum autem temporis, pręteritum quidem terminat, futurum inchoat, praesens ostendit &sui replicatione totum efficit tempus, quemadmodum punctum replicatione sui totam corporis molem adęquat aeternitas omnium temporum momentorum: Nam unicum aeternitatis punctum permanens, omnia temporis momenta currentia praesens aspicit, ut centrum stans lineae currentis. Monas insuper omnium numerorum, nihil enim aliud, numerus quàm monadis replicatio. Quid decem? Monas decies replicata.