# Opera omnia 1249

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1249

Mera enim & integra sui natura cuiusque ueritas est. Ideo in quinto logum dicit Plato: Veritas tum dijs, tum hominibus bo norum omnium dux. Itaque in Phedro: Veritate nihil uenerabilius est apud Deos & apud homines. V. bi apparet minus amor Platonis in ueritatem. quod utrobique eam expressit carmine. Idem autem merum est & integrum, nempe mera qualitas, nullo impedimento detenta totam uim suam exercet. Moderatio autem rerum inter se mutua, commensuratio nuncupatur. Merito igitur in fine huius dialogi tria ad optimam mixtionem Plato requirit, Veritatem, commensurationem, Pulchritudinem. Purae enim res moderate inuicem & amice & se au dè petunt, congrediuntur facilè, firmiterque cohaerent. Quibus iunctis, quia uerae partes sunt, uerum est & totum, quia moderatè consonum & concinnum, quia consonum decorum & pulchrum. Tunc igitur in mixtione & sapientia id est, in telligentia & uoluptate, bonum nostrum consistet, cum optime mixta erunt tunc erunt optimè iuncta, cum uera erunt, commensurata, pulchra, eorumque commixtio uera, commensurata, pulchraque existet. Ratione igitur ueritatis, commensurationis, & pulchritudinis compositum illud bonum est, ueritas itaque commensuratio, pulchritudo hominis est bonum lungenda enim sapien tia uera, id est certa, integra, uniuersa, cum uoluptate uera, id est pura, contrarijs non permixta, com mensurata sint eriam necesse est, ut illę du ntaxat uoluptates accipiantur, quae commercium habere cum sapientia possunt, & sapientia, & uoluptas illae inuicem uinciendae, quae sui uicissim auidae sunt & gratae ubi & per ueritarem uera existit mixtio, & per commensurationem congrua & decora per pulchritudinem. Hoc mixtum non propriè bonum, sed boni domum Plaro nuncupat. Tria illa quoque in mixto non bonum, sed boni uestibulum, bonum uerò nostrum uocat proprie uim unam, actum unum ab ipso summo bono his tributum, per quem primo uera sunt commensurata. Pulchra deinde congrediuntur, & in congressu rursus ueritas, commensuratio, pulchritudoque elucet, unus ergo finis est non plures. Quomodo Deus appellatur mensura, moderans, oportunum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
