Latin
LIBER IIII
Ficino, Opera omnia 125.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quo niam uerò omnis multitudo maximè ad paucum est numerum colligenda, paucus numerus ad paucas unitates, unitates paucae ad unitatem unam, ideò innumerabilis animarum turba in qualibet sphaera mundi uiuentium, ad paucas animas in ea ipsa sphaera pręstantiores, puta principes duodecim est reducenda. Sed cur ad duodecim principes maximè, quia sicut unum mundi corpus duodecim apud priscos continet artus, hi uerò articulos plurimos, sic una mundi anima, animas duodecim, hae plurimas, sed hae ita continent plurimas, ut duodecim primò contineant principales: Cur? Quia cum anima cui isque sphaerae ex primo duodenario animarum numero selecta sit, &accommodata spheTE, merito recurrit rursus in duodenatium, cuius numeri signum in sphaera prima hab emus &uitima. In prima quidem per Zodiacum cernimus animalia sidera duodecim.