Latin
Cap. XXXVII
Ficino, Opera omnia 1250
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXVII quis uerò quaesiuerit, utrum istorum melius, sapientiaue an uoluptas? respondendum, meliorem esse sapsentiam. quia conditionib. uitae illius perfectae est propinquior. Veritati, proculdubio magis con Vsonar mens, &sapientia, quam uoluptas. Illa enim ueritatis capax, &perceptio est, hęc ueritatis impedimen cum. Commensurationi quinetiam, tranquilla enim &pacata mens, &sapientia est. Voluptas admodum furiosa pulchritudini quoque sapientiam quippe ut rem pulchram atque decoratam in lucem educunt homines atque ostentant uoluptatis usum tenebris dedicant, tanquam obscoenam rem lumineque indignam, ubi certè eorum patefactus est error qui uoluntatis quietem, quam uolupratem uocant ipsam, bonum asseruerunt. Et enim summum bonum in potentia capitur superiori potius quam inferiori Intellectus autem praestantior est quam uoluntas. Primo quia dux est illa ministra.