# Opera omnia 1251.9-11

Ficino, Opera omnia, 1251.9 to 1251.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1251.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1251.9

Finis ultimus, primo proposito respondet, stimuli incitamentum non fuit propositum primum, sed il lud sequutu est e uestigio: quare sedatio stimuli quae est uoluptas, non ultimus erit finis, sed finis ul timi comes. Primum ergo propositum bonum comparandum. Vitimus finis boni comparatio in intellectu, illud ergo in intellectu, & istud stimuli incitamentum secutum illud est stimuli sedatio tistud. In uoluntate autem est utrumque. Item cum foelicitas hominis superne descendat, ea animi ui ca pitur potius, quam animae cum superis est communis, quam ea quę illi cum brutis communis existit. Mens cum supernis communis est, cum inferioribus appetitio. Item in omnibus uiribus, quae à suis lobiectis mouentur, obiecta secundum naturam priora sunt, quàm uirium illarum actus. Quemad modum id quod mouet natura prius est, quam motio, passioque in id quod mouetur illata. Eiuscesmodi uis uoluntas est, res enim expetenda appetitum rapit obiectum igitur uoluntatis actum ipsius praecedit. Primum igitur obiectum eius actum eius omnem praecedit Non potest igitur uo iuntatis actus primum, quod uoluntate petitur esse. Id autem finis est ultimus. Actus igitur uolum tatis ultimus esse finis non potest, pręterea in uiribus omnibus, quae suos in actus reflecti possunt, antè oportet potentiae ipsius actum in obiectum aliud dirigi, postea suum in actum reflecti. Si lenim intellectus intelligere se intelligit, prius rem aliam intelligat necesse est, post eam se intelliigere recognoscit. Nempe intelligere ipsum quòd in se intellectus intelligit, alicuius obiecti intelligentia incelligentia est. Quare oportet ut uel in infinitum eatur, uel si ad primum quod intellectum est, uenire licet, hoc non ipsum intelligere erit, sed res intelligibilis aliqua.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
