# Opera omnia 1254.5-8

Ficino, Opera omnia, 1254.5 to 1254.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1254.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1254.5

hanc potentiam à Deo esse semper, ergo Deum semper eam facere posse, & semper eam posse fieri, quaeratque de alia fiendi potentia Respon dendum, formas & composita actiuam, & passiuam potentiam praesupponere, materiam uerò quia ipsa est omnis passiua potentia, actiuam duntaxat exigere, & sola faciendi potentiam. fiendi, potentiam sequi, haec fiendi potentia omnia antecedens, quae inter nihil, & esse media ponitur, aut esse sibi ipsa determinat, aut non esse, aut ad utrumque est indifferens Si esse superioris actione ad formam & esse non indigeret, cum ratione propria haec includeret. Esset ergo non possibile, sed necessarium. Si non esset ratio sua, cum nihilo eadem. Nihii igitur esset, Imò cum ratio sua non esse exigat sibi, contra rationem suam erit esse. Impossibile igitur erit, ut si quandoque, est ergo indifferens. Vnde Deus necessarium, materia possibile, nihil impossibile, quocirca & necessitatem Orpheus Deum uocat, cum ait, fortis necessitas omnia continet. Et in decimo de Republica Plato. Est itaque mate ria ad esse & non esse si interminata potentia, & ad omnes formas indifferens inchoatio, est igitur indiga termini, est itaque infinita. Atque ut est omnibus unus communis actus, non unus numero, specie aut genere, sed quia ab uno ad unum, ita omnibus una, est communis materies, quę idem dicitur una, quia unius Dei supereminentiam sequitur, & uni actui est subiecta, neque ex eo, quod incorporeis hęc materia conuenit in eisque incorporea, ideo à corporeis dissentit formis. Nam & in his quoque est in corporea. Antecedit siquidem quantitatem, cuius dimensionibus corpora constant. Imò quae hic qualitatibus & uirturibus incorporeis sufficit, illic quoque ideis sufficiet. Illic quidem corporale aliquid quodammodo sustinet, corporum scilicet rationes. Hic nonnhil incorporale impartibiles qualitates. Quod autem omnibus post Deum rebus hęc subsit materies iterum sic ostenditur. Quę à principio illo fiunt à seipsis non sunt. neque enim principio indigerent. Inde igitur esse actumque accipiunt; esse enim praesentem actum in rerum natura significat. Aut ergo praeter hunc essendi actum aliud quippiam in se continent, aut nihil, si nihil aliud. Actus hic purus est sine omni priuatione. Liber ab omni circumscriptione subiecti.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
