Latin
1254.9 to 1254.12
Ficino, Opera omnia 1254.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Vnus penitus infinitus uigor atque exuberans, omnem excludens terminum, per se subsistens, &quia in leipso existens ideo ab se ipso id autem soli primo Deo conuenit. Ergo actus ille aliquid aliud habet annexum, ne sit primum, ne infinitum, ne se ipso subsistens, &in alio est ut subiecto, ne sit ut primum uigore plenissimum. Est ergo in sequentibus omnibus, &actus simul, &potentia actus ipsius subiectum. Praeterea essentiam rei ratio nem cuiusque substantiae intelligimus. Esse uerò actum essentiae ipsius in rerum natura praesentem, ut ex Parmenide discitur. Igitur aliud essentia est, aliud esse Quicquid enim in ratione intelligentiaque essentię non includitur, extrinsecus aduenit, &illi additum compositionem efficit. Quoniam essen tia nulla sine his, quae partes eius sunt intelligi potest. Omnis autem essentia potest sine esse intelligi. Intelligere enim possumus, quid phoenix, quid homo. Ignorare simul, quod in natura rerum existant. Ex quo patet, quod esse aliud quàm essentia est, nisi fortè res aliqua sit, cuius essentia ipsum su um esse sit, quae quidem res nisi una &prima, esse non potest. Impossibile enim est, aliquid in plura diuidi, nisi uel per alicuius differentię additamentum, sicut generis natura multiplicatur in species, uel propter id, quod forma in materijs diuersis recipitur, sicuti natura speciei in diuersis indiuidu is multiplex redditur. Vel ex hoc, quod unum absolutum est, aliud autem in alio iacens. Sicut si es set color aliquis à materia separatus, alius à coniuncto, ex ipsa sua separatione differens. Si autem aliqua res ponatur, quae sit esse tantum, ita ut ipsum esse sit subsistens, hoc esse additionem differentię non recipiet. Esset enim ubi aliquid loco generis communisque potentiae, aliud loco differentiae atque actus. Non ergo posset actus purus, esse autem per se subsistens purus est actus.