Latin
1255.5 to 1255.7
Ficino, Opera omnia 1255.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Neque dum esset, nec etiam actus infunditur actui, uel idem sibijpsi, quia res producta esset antequam foret, sed potentiae infunditur actus. Quoniam uerò actus, &potentia quodammodo opponuntur, neque unum idem est, quod est &aliud, ideo in creatione ipsum esse, quod essentiae datur rationem actus habet, essentia uerò, quae suscipit habet potentiae rationem. Ex limitatione sic apparet. Profectò cum essentia animorum &mentium in materia non sit non est pro materię capacitate contracta. Ideo si ad inferiorem partem comparetur, infinita est, excludens terminum. Quare si esse non suscipità se differens, sed ipsum suum esse est, iam id in alio non est receptum, itaque per se existit. Omne tale purum est, &penitus infinitum, omnem excludens terminum. Neque sursum finitur esse, quia in alio non est. Neque deorsum essentia, quia non in alio. Vndique igitur omnem excludit terminum. Id soli primo competit, nulli uerò secundo, nam omnia ab eo superata eius limitibus coercentur. Quapropter aliud in supernis substantijs essentia est, aliud esse. Quoniam uerò, quęcunque compositio in supernis substantijs inuenitur, in rebus quoque corporeis insit necesse est, tam corporea omnia, quàm in corporea essentiam habent ab esse distinctam. Ex compositione sic ostenditur: Si natura creata esse suum existerer, omnino simplex esset, quoniam ipsum esse nullo modo aliquo participat. Est enim substantialis actus, imò totus rei totius actus. Participatio uerò ratione potentiae fit. Siquid ergo creatum solum esse est, alio nullo participare potest. Omnino igitur simplex existit, ergo omnino immutabilis per naturam, quod creatę rei conuenire nullo modo potest. Quare in omnibus Deum ipsum sequentibus potentia reperitur &actus, essentiaque &esse. Potentiam ipsam commu nem omnibus se ipsa adesse, &non esse indifferentem, mediamque inter nihil &esse: informem &ę. què ad formas singulas pręparatam materiam uoco. Primam ipsam termini indigam infinitarem: Quia ad esse &non esse indifferens, ideo ad quoduis illorum indeterminata est, &indefinita dicitur, &ab alio terminatur, quia inter nihil &aliquid media, ideo infinitum tenet spatium.