Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1256
Unproofread scanNot analysed yet
Idem quia essentia omnis sibi ipsi penitus similis est &idem, &cum alijs etiam semper in aliquo conuenit, statim oritur alterum, quia &esse, &essentia alterum, &saepe ex pluribus constituitur, &ab alijs, quae extra se sunt differt. Est &status, quantum in sui natura aliquandiu moratur, &in sua in unitate persistit. Oritur &motus, qui nihil est aliud, quàm exitus de essentia, id est operatio quaedam. Omnia enim aliquid operantur. Sicut in omnibus post Deum sunt duo illa, terminus &infinitum. Ita &ista quinque in omnibus ratione terminis esse habet unum quodque, termini scilicet superioris, quod quidem esse non auget numerum, quia in ipsa entis denominatione exprimitur. Ratione uerò infi niti illud primum scilicet ens habet essentiam. Ratione rursus termini est illic. Idem &status. Infini ti alterum atque motus. Potest &numerus senarius addi ita ut dicatur constare ens omne ex esse essen tia eodem, altero, statu ac motu. Quod fieri posse significauit Plato cùm dixit, in sexta generatio. ne secundum Orpheum, ornatum cantilenae finiri. Is autem numerus perfectissimus est, quia proprie ex partibus suis constat. Vno Duobus, Tribus. Ac licet sex sint, illud primum. quod est esse in Sophiste tacit Plaro in numerando, quia cum ens diceret, significauit in eo enim esse alia pręualet. Ideo cum quinque dixit, intellexit quinque ultra unum, quod esse est, quod per eas praecipue significa uerat. Sex itaque sunt genera rerum, merito post unum duo, hoc enim proximè sequitur unum, post duo tria, ex quibus sex complentur. Est primo Deus, Secundo terminus &infinitum. Sub termino tria, esse, idem, status. Sub infinito tria, essentia, alterum motus, ergo unum in duo, duo in tria, Ex quo post duo, dum tria oriuntur, sex quoque pariter oriuntur. Nam sub unoquoque duorum tria pendentia sex conficiunt. Neque fortè potest ultra procedi. Nam quoduis duorum per tria sua, ut ab uno est ita redit in unum dum &est in eo &procedit, &redit. Imò uerò septem sunt, nam Deus supra sex. Septenarius autem naturae est terminus, Imò &nouem. Deus infinitum, terminus, esse essentia status, motus, idem &alterum lnhoc numero finiuntur omnia. Vnum quippe dum siat. mouet, re ditque in se ipsum tria efficit. Tria pariter in se redeuntia nouem. Neque ultra proceditur, quia tres quae sunt in nouenario trinitates omnem unius entis uim explent. Nam &stat, mouetur, redit, est, uiuit, intelligit. Vbi tria sunt Irem in essentia est uira, &intellectus permodum essentiae. in uita elsentia, intellectus per modum uirae. In intellectu essentia uita per intellectus modum. Quare in num, mero nouenario omnis progressio est, omnis reflexio terminatur, quia ex hac trina adaequatione in quolibet uno per trinitates maximè, quo ad fieri potest, fit in unum conuersio.