# Opera omnia 1257.1-3

Ficino, Opera omnia, 1257.1 to 1257.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1257.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1257.1

Si enim sit supra materiam erit itaque ipsa ratio quantitatis, quae nec magna est, ut paruis congruat, nec parua, ut congruat magnis. Ab infinitate igitur materiae quantitas habet, ut ad quamlibet extensionem, & diuisionem sit indifferens. Irem qualitas, ut termini est particeps, materiam formas unamque habet suae naturę proprietatem. ut autem in materiae infinitate degenerat, & remitti in infinitum potest, & in infinitum gradibus semper intendi. Proprium enim qualitatis est, quae inest materiae, ut intendatur & remittatur, quęque qualitatis est qualitas, semper igitur, quaeque pars intendi potest, atque remitti. At si extra mareniam sit qualitas, nihil aliud est, quam ipsa ratio qualitatis. Ipsa uerò, nec intensa est, ut remisse congruat, neque remissa ut competat & intense Item quae in materia est pro captu, materiae ipsius suscipitum conditio materiae forma deterior est. Quare non tota, sin plenitudine in materia suscipitur qualitas, ideo minui potest, cum sit debilis & augeri, cum tota non sit, & pro subiecti uaria prępara tione magis magisque, uel etiam minus, ac minus accipi à subiecto. Quae uerò absoluta est à subiecti limitibus totam sui uigoris integritatem uno habet momento, cum tempus supergrediatur, & uno habet in puncto, cum sit supra locum. Non ergo de gradu in gradum protenditur, neque ex parte in partem extenditur. Quinetiam ratione materiae, in eadem specie rei cuiusque, & qualitatis infi nita sunt indiuidua. Nam cum nusquam materia totam formae habeat plenitudinem, & ubique ad recipiendum parata sit, adhuc quod super est appetit, potestque accipere, & in diuersis accipere partibus Igitur & temporum, & locorum interuallis diuersis, diuersis modis suscipit eandem formę na turam. Quod ex eo patet, quia in his, quae in eadem specie esse dicimus, communis una omnium proprietas, & actus unus. Vnam esse iudicat formam. Est distinctio tamen, ex quibusdam materiae ipsius conditionibus, tempore, situ, figura. His ergo subtractis à forma, unum remanetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
