# Opera omnia 126.1-4

Ficino, Opera omnia, 126.1 to 126.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/126.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/126.1

In quolibet autem illorum stella quaedam est principalis tanquam cor animalis illius in coelo picti. In quo quidem corde uitam agit anima totius sideris principalis. Illic igitur animę diuinae duodecim à Pythagoricis collocantur. In Arietis corde Pallas. In corde Tauri Ve nus. Geminorum Phoebus particularis. Cancri Mercurius. Leonis Iuperiter particularis. Virginis Ceres. Librae Vulcanus. Scorpionis Mars. Diana Sagittarij. Capricorni Vesta. Aquarij luno. Piscium uerò Neptunus. In ultima quoque sphaera scilicet terra duodecim uitae sunt hominum. Quippe uitam agunt homines per rationem cerebro assignatam, periram cordi, per concupiscentiam iecori attributam. Si quis nulla harum uirium uti dicatur, ne spirabit quidem. Siquis ratione sola, non amplius erit homo, imò impossibile est animam corpori coniunctam sola incedere ratione. Sola quoque irascendi ui uti nequit, quia haec semper uel rationi seruit, uel cupiditati. Sola etiam cupiditate non potest, haec enim roboratur semper uel à ratione deprauata, uel ab iracundia. Ergo necessarium est aut per omnes illas uires incedere, aut per duas. Prima igitur humana uita erit, quae ratione utiturmagis, ira minus, concupriscentia minimè. Secunda, qua ratione magis, mi nus concupiscentia, ira quam minimum. Tertia, quae magis ira, ratione minus, libidine minimùm. Quarta, quae ira magis, cupiditate minus, ratione minimè. Quinta, quae libidine multum, ratione parum, ira paululum Sexta, quae multum libidine, ira parum, pau lum ratione. Ita ex communi trium uirium usu sex uitae conficiuntur. Nascuntur sex aliae ex usu duarum. In prima ratio superatiram, in secunda econuerso, in tertia ratio supe rat concupiscentiam, in quarta contra, in quinta ira dominatur concupiscentiae, in sexta econuerso. Si in sphaeris mundi duabus extremis duodenarius numerus obseruatur, obseruatur in medijs. Quamobrem sicut incepimus paulò antè, plurimas animas in qualibet sphaera uiuentes, ad duodecim principales in eadem uiuentes sphaera perordinem reducamus. Accipiamus iterum duodecim principes in una quauis sphaerarum duode cim. Tot enim priscos sunt sphaerę mundi, referamus illas ad duodecim animas illarum sphaerarum communes. Duodecim rursus sphaerarum animas ad unam ipsius unius materiae animam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
