# Opera omnia 126.5-8

Ficino, Opera omnia, 126.5 to 126.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/126.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/126.5

Quoniam uerò anima est mentis particeps & super naturam participem oportet esse naturam per se plenam, ideò animarum genus ad mentes extollitur liberas mentesque tandem ad unam mentem. Et una mens, quia & mens est, & unum, ad unum simpliciter est erigenda, quod non sit unum hoc, unum illud, ceum uel una mens, uel una anima, sed unum ipsum, quod uocat Pythagoras uniuersalem Apollinem. Vult enim ἀπλλῶνα dici, quasi ἅπλον, quod significat simplicem, & quasi ἀπ πολλῶν quod significat semotum à multitudine. Idem uocat τ αγαθὸν, id est, ipsum bonum, quoniam bonitas & perfectio cuiusque in eius unitate consistit, ut si in rebus idem est bonitas atque unio, supra res quoque idem sit ipsum primum unum, primumque bonum. Quapropter primum unum bonumque, proximè uni praeest menti, una mens multis mentibus primum forte duodecim duncib. mentibus, duodecimque sub illis duodenarijs, plurimisque deinceps pręest, denique & animae mundi uni. Vna anima mundi duodecim animabus sphaerarum duodecim. Animae duodecim praesunt duodecim duodenarijs animarum. Cuiusque scilicet sphae rae anima praeest animabus duodecim in sphaera sua praestantioribus. Duodecim denique, Duodenarij praesunt innumerabilibus animabus. Nam in qualibet sphaera duodecim illę principes animae, alias illius sphaerę ducunt animas. Hęc autem Musarum chorea cantatur saltatque perpetuò, ut ait Orpheus, musicis modulis ad Apollinis ipsius imperium, σʼ δὲ παντα πλον κιθά ε ποὶύκρικτο ἀρμόζεις, Id est. Tu totum coelum canora cithara temperas. Sed satis hactenus cum Pythagoricis confabulati sumus. Ad institurum iam Platonicum ordinem redeamus. Sphaeras mundi uiuere, una ratione probauimus, pergamus ad aliam. Cùm uideamus sphaeras mundi moueri, & motores aliquos illarum excogitemus, sciamus praeterea esse non posse sphaeram aliam super aliam aut motores alios super alios absque fine, fateri cogimur esse aliquam sphaeram quae moueatur primo. Si primo mouetur, principio certem mouetur in trinseco. Nempe(ue supra tetigimus) quod primo calet, & friget, calore & frigore intrim seco calet & friget. Semper enim quod per aliud est tale, ad aliquid diximus reducendum quod sit tase per semetipsum. Ac si minima quaeque corpuscula mundi habent quolammodo in seipsis suorum motuum operumque uirtutes, quod in partibus elementoum & herbis apparet, atque animantibus, quanto magis sphaerę mundi amplissimae in sepsis possident conuersionum suarum principia, principia inquam familiarissima, quib.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
