Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1261
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Ge igitur praeter haec, &c.) Primo quidem inuenienda ipsa summi boni conditio, deinde perpendendum, utra magis accedat ad illam, uoluntas ne an sapientia Dispositio Dialogi III. Cap. T nunc expiationis gratia, &c.) Summopere cauendum, ne contra diuina nomina delinquamus, ut uoluptas, &sapientia cognoscantur iudicenturque, diuidendum utriusque genus in spe cies. Si uoluptas ipsa esset ipsum bonum, omnis uoluptas esset bona, sunt tamen aliquę ma lae, quae uidelicet sunt contrariae bonis. Bonum uerò bono contrarium esse non potest. Ambigitur quomodo unum multa Cap. IIII. Ocautem multò magis mutua confessione asseueremus, &c. Vetus &difficilis dubitatio est, quomodo unum multa sit atque uicissim, facilè quidem cognitu est, quomodo unum hoc uel illud genitum &caducum, unà cum unitate substantiae, habeat etiam multitudinem, &ualde quidem diuersam. Difficultas igitur non uersatur circa eiusmodi unum, sed circa unum sem piternum. Ambiguitur quomodo unum multa. Cap. V. Vando quispiam ô puer] Siquis introduxerit unam. cuiusque naturalium septierum ideam, separatam, dubia multa nascentur. Primum unum existant unitates eiusmodi Ideales? Secundum quales sint? Tertium quomodo insint mortalibus aut insint. Artificium circa unum &multa. &abusus logicae. VI. Cap. Tunde potissimum exordiemur. &c.] Animae rationali naturaliter insita est, quaedam disserendi facultas, quae communiter ab uno in multa, uicissimque discurrit, ingeniosissimi quique ad eiusmodi artificium propensiores existunt. Si concedatur absque delectu, insolentes euadunt, logicaque abutentes, non fiunt philosophi, sed sophistae. Diuinitas ingenij circa unum &multa. Cap. VII. Onum profectò, &cJ Animus noster quatenus diuinitatis est particeps, eatenus ad Dialecti Deam. id est, Metaphysicam facultatem est propensus. Ita Philosophi diuini praecipuè Pythagorici dixerunt, omnia entia, ex uno multitudineque constare, &in uno habere terminum, in multitudine infinitum. Atque in hoc mysterio fundauerunt, nobis dialecticam facultatem, non in conceptibus cogitationis nostrae, sed in ideis speciebusque naturalibus, ut in quoliber idearum spherarumque ordine genus unum inueniamus generalissimum, diuidamusque ipsum per differentias suas in species gradatim usque ad species ultimas, neque praetermittamus medias differentiarum gradus, sub speciebus autem multis singula, tanquàm innumerabilia negligamns. Quomodo considerandum unum &multitudo.