# Opera omnia 1262-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1262-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1262-3

Cap. XX. Corpus nostrum dependet ex uniuerso Trum o Protarche, &c.u Antiquiorum sententia est ex ipso mirabili mundanorum ordine confirmata, mundum non fortuna, sed intelligentia rei, elementa quae nobis insunt, nec integra sunt nec pura. Dependet igitur ab integris purisque elementis, quibus constat mundus. Ex toto i gitur mundi corpore, corpus nostrum conficitur, & alitur atque regitur. Cap. XXI. Mundus est animal intellectuale Vid hoc. &c.] Mundanum corpus quantò perfectius est, quam nostrum, tantò magis est animatum. neque nostram susciperet intellectualem animam, ab intellectu artifice mundi, nisi mundus suam inde animam suscepisset. Vitam uerò irrationalem habemus etiam à uita mundi. Per quam pręparamur ad intellectualem animam capiendam. Reliqua sic expone, si in nobis sunt terminus, in finitum, mixtum. atque ex his ipsa causa hominem rationalem efficit, cur non & mundum, ex ijsdem melioribus constitutum, effecerit sapientem? Atque si nostrum hoc sapientia gubernatur & arte, cur non etiam uniuersum? causa ipsa his ordinem praebens est intellectus, hic autem corpori non aliter quam per mediam animam inesse potest.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
