Latin
Cap. XX
Ficino, Opera omnia 1263
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur in loue, id est, in uiuente mundo est mens, &anima regia per uirtutem causae mundanae, &à uirtute causae supermundanae, mentis umbra est anima, auimae umbra est uita corporis. Mens, uoluptas, uita mixta, bonum. Cap. XXII. PRaecedentem, &c.] Mens illa uigens in mundi anima, est causa mundanorum, &progenies su permundanae mentis, quae est causa mundi totius. Mens supermundana progenies est ipsius boni, quod est omnium causa. Nostra mens est progenies supermundanae gentis, est cognata quodammodo causis modo dictis. Igitur in genere termini, terminus enim proprietatem habet causae, potius quam infinitum est ergo melior uoluptate. Vita enim mixta ex sapientia &uoluprate, ideo summopere est eligenda, quoniam à diuina causa eam constituente munus habet. Mens igitur &sapientia, quia cognatior causae quàm uoluptas, ideo melior. Quomodo fiat in composito uoluptas atque dolor. XXIII. Cap. Porret itaque, &c.] Voluptas dolorque ad corporeum sensum praecipuè pertinentes, fiunt inconposito, quodam ex infinito &termino, ex materia atque forma. Dolor quidem quotiens harmonia soluitur naturalis, uoluptas autem quotiens restituitur. Voluptates ad animum pertinentes, uel ad corpus. XXIIII. Cap. One deinceps, &c.] Sunt aliae species uoluptatis, atque doloris, ad solam animam pertinentes, quam