# Opera omnia 1264

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1264

Item tantò maior uoluptas in uigilante, quantò uinum ipsam imaginem uini superat. Opinio ex sensu memoriaque proficiscitur, quando iterum sentimus aliquid memoriterque iudicare de illo nonnihil pergimus, scilicet, quod sit homo, uel equus, amicus uel inimicus, bonus, aut malus. Hac ipsa quasi confutatione opinionem concipimus ueram aut falsam, quae quidem opinio sermoni, uel scripturę similis esse uidetur. Praeterea est in nobis imaginatio, quae actiones sensus o pinionesque imaginibus secum ipsa consignat, profundiusque imprimit, & latius exprimit. Saepe uerò ex opinione uera, uel falsa sequitur imaginatio uera, similiter aut falsa. Potest utique imaginatio praeter id quod nunc existit, quodque iam possidet, alia fingere multifariam, & optare Voluptates quaedam animi propriae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
